HISTORIA EVANGELICA

CAPUT XCIX: De parabola divitis volentis ampliare horrea sua, et de quibusdam verbis Domini

#Luc. XII#Joan. VIII.

Tunc dixit ad illos: Cavete ab omni avaritia, cum sit brevis hominis vita, super quo proposuit eis similitudinem de divite, qui pro fructuum ubertate deliberabat horrea sua ampliare. Cui Deus ait: Stulte, hac nocte animam tuam repetent a te; quae autem parasti cujus erunt? Iterum locutus est Jesus illis multa: Ego sum lux mundi, ego testimonium perhibeo de me, etc.Inter haec dixit plane se Dei Filium, et eos in peccato suo morituros, et scituros quis esset, cum exaltarent eum a terra, et ipsos nec filios Dei esse, nec Abrahae, et quod Abraham videret diem suum, et intulit antequam Abraham fieret, ego sum. Ille solus vere est, quo antequam aliquid fieret vere potuit dicere: Ego sum. Tulerunt ergo lapides Judaei, ut jacerent in eum. Jesus autem abscondit se, et exivit de templo. Et nota quod Judaei dixerunt: Quinquaginta annos nondum habes, quidam opinati sunt ab incarnatione Domini usque ad passionem plures annos fluxisse, quam ex historiis colligamus.